- LUGDUNENSIS Gallia
- LUGDUNENSIS Galliaab urbe Lugduno, velut a metropoli sua nomen accepit: quae ante eam conditam, ab indigenis Celtica, a Romanis Galla appellabatur. Licet enim totius primum Galliae incolae Celtae dicerentur, tamen, ut inter Africae provincias fuit Africa proprie dicta, s. regio Proconsularis, in qua Carthago: in Europa extrema inter 6. Thraciae provincias fuit Europa, in qua Constantinopolis: in Asia fuit Asia minor, absolute Velleio aliisque Asia vocata, in qua Pergamum eminet: Sic inter Celticae provincias fuit regio, ab incolis, ut dictum, Celtica, a Rom. Gallia proprio nomine vocata, quae postmodum Lugdunensis accepit nomen. Eius Legati Acilii Aciolae meminit Tac. Ann. l. 3. c. 41. ubi ait, eum excitâ cohorte Lugduni praesidium agitante, rebelles Andicavos, sub Tiberio, coercuisse. Idem Hist. l. 2. 6. 65. Iun. Blaesum, Lugd. Galliae rectorem memorat, sub Vitellio. Sic Suet. in Ner. Claud. c. 40. et 41. tradit, Iulium Vindicem tum Gallos, i. e. Galliam Lugd. pro Praetore obtinuisse. Spartian. quoque Septimium Severum ante Imperium Lugdunensem prov. Legatum accepisse, et Pescennium Severo eo tempore, quo hanc provinciam regebat, amicissimum fuisse scribit. Haec primum a Garumna ad Sequanam, ad superiores etiam Rheni partes pertinebat; sed postea, cum Sequani et Helvetii Belgicae: et 14. gentes Garumnam inter et Ligerim Aquitaniae ab Aug. sunt attributae, Ligere et Sequanâ claudi coepit. Quae resut paulo altius repetatur, notandum, teste Caesare, l. 1. c. 1. Galliam omnem divisam esse in tres partes, Belgicam, Celticam s. Galliam proprie dictam, et Aquitaniam: quae in nummo Galbae Aug. tres Galliae et alterae alteris proximae, ac pene coniunctis vultibus femineis exprimuntur, habebantque sub se 64. praecipuas gentes, et uno nomine Comata Gallia dicebantur. Omisit Caesar Galliam Narbonensem s. Braccatam, quae pridem Romanorum erat. Augustus dein, Galliam in 4. partes, Belgicam, Celticam s. Lugdunensem, Aquitaniam et Narbonensem divisit, aut veribus suas Galliae partes 4. quas invenerat, reliquit; sed Aquitanis per Agrippam atque Messallam perdomitis, aut pacatis, cum intelligeret, Aquitaniam multo minorem esse, quam ut pro quarta Galliae haberi posset, eam ultra Garumnam usque ad Ligerim protulit, Celticâ imminutâ, idemque Belgicae fines auxit, ut dictum. Obtinuit hoc etiam sub sequentibus Principibus, Iuliano quoque, Severo et Gabieno. Viennensis provincia, sub Hadriano Aug. videtur prioribus accessisse: quibus Alpes Graiae et Peninae, ut et Alpes Maritimae additae sunt, forte sub Constantino Mag. a quo pro quinque Galliae provinciis circiter quatuordecim conftitutae eruditis videntur: Certe e Rufo Festo, qui circa A. C. 370. sub Valentiniano et Valente Impp. scripsit, colligitur, Narbonensem Galliam pro una quatuor provincias, Narbonensem, Viennensem, Alpes Graias et Alpes Maritimas: Aquitaniam pro una tres, Aquitaniam 1. 2. et Novempopulanam: Belgicam pro tribus quinque, Belgicam 1. 2. Maximam Sequanorum, Germaniam 1. et 2. Lugdunensem tandem nostram pro una duas, primam, in qua Lugdunum ac civ. Senonum, et secundam, ubi Rothomagus et Turoni, tum habuisse. Haud multo post tres provinciae Galliis iterum accessêre, et de 14. septendecim factae, atque pro una Narbonensi, duae; pro duabus Lugdunensibus quatuor constitutae sunt a Valentiniano Aug. aut a fil. eius maiore Gratiano. Qui numerus diutissime constitit: Donec Arelatensis prov. quae Viennensis secunda dici potest, accessit. Postea ex eius parte, nova facta est prov. Avennica, Avenione in Metropolim evectâ, circa A. C. 1322. quae, quod primum portio prov. Viennensis, exin Arelatensis tuit, antequam novam ipsa componeret, Viennensis tertia vel Arelatensis sec. vocari potest. Sequenti tempore Tolosâ a Iob. XXII. qui A. C. 1316. sedere occoepit, metrop. dignitate aucta. prov. Tolosana initium sumpsit, quam Narbonensem tertiam non inepte appellaveris. A. C. 1559. tres novae provinciae in Gallia factae sunt, Camaracensis, quae Belgica tertia dici potest, Traiectensis et Machliniensis. Lutecia tandem, quae prov. Lugdunensis 4. vel Senoniae prius civitas erat, et ipsa in Metropolis decus erecta est. Unde nunc in Galliis provincias viginti quatuor, a sua quamque Metropolicognominatam, numerant: In quibus sunt 15. metropoles cum suis provinciis et diceceses 120. intra regnum Francorum, 9. Metrop. et 32. Dioec. extra. Plura de his vide apud Hadr. Vales. Not. Gall. et in voce Lugdunensis Gallia: ubi inter alia, de Galliae prae Hispania praerogativa sub finem disserit. Plin. l. 4. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.